FRIDERICUS II

FRIDERICUS II
I.
FRIDERICUS II.
Christierno III. Patri fuccessit, A. C. 1559. bello cum Suecis gesto, feliciter imperavit. A Pio IV. rogatus, ut ad Concil. Tridentinnm quosdam mitteret, respondit, sibi nullum cum Papis commercium esse. Obiit A. C. 1588.
II.
FRIDERICUS II.
Com. Zolleranus, fil. an Conradi II. an Friderici I. Vide supra.
III.
FRIDERICUS II.
Elector, fil. prioris, natus A. C. 1412. cognom. Placidus, in Bohemos pro Alberto bellum gessit, eosqueve ad Sarium, deio Sebritiam, fudit, nec non copias Polonicas dissipavit. Bellum illaturus Friderico Comiti Beichlingio, Archiep. Magdeburg. cum hunc audivisset neutiquam ad bellum se parare. sed Deo causam com misisse; consilium omisit. Decessit A. C. 1416. Er, ex Margaretha Austriaca, Friderici III. Imp. sorore, ducta A. C. 1431. geniti sunt, praeter eos, qui mature decessêre, Ernestus et Albertus, duarum linearum satores: quos Conr. Kauftungus, olim Electoralis Aulae Magister et belli Dux, concepro in herum, qui lytron, quod Bohemis, auspiciis eius pugnans, captus, solverat, reddere nollet, odio, ex arce Aldenburgensi noctu abduxerat; mox insequentibus, quos fugienti Elector im misit, captus, et Principibus receptis, metita poena affectus. Praeter filios autem, Friderico filiae fuêre, Aemilia, Ludovico Duci Bavariae nupta, Anna Alberto Electori Brandeburgico sociata, et Hedvigis, Abbatissa Quedlinburgensis.
IV.
FRIDERICUS II.
Patris, de quo modo, successlor, post iter Gallicum, primo Bernardo Vinariensi comitem se iunxit, A. C. 1637. praelio ad Rhinfeldam A. C. 1638. strenue pugnavit; inde Legatus legioni praefectus, mox Chiliarcha factus: a Bannerio ad Franciae Regem missus, cum Card. Richelio de rebus gravissimis egit, A. C. 1640. Inde conflictibus ad Merseburgum et Wolffenbuttelium interfuit. Dehinc in Sueciam profectus, Christinam Magdalenam, filiam Ioh. Casimiri Com. Palatini Rheni duxit A. C. 1642. Tractatus pacis in Westphalia, suae domus bono, A. C. 1647. et diaetam exsecutionis causâ Norimbergae institutam A. C. 1659. invisit. Inde Poloniâ lustratâ, Comitia Ratisbonensia visitavit A. C. 1653. ac Imp. innotuit: affini Sueciae Regi bello Polonico operam navavit A. C. 1655. equitatus curae generali praefectus. Castrorum postea ad Dantiscum cura cum Steinbockio et Gardiano ei commendata; exin hosti in Maxovia cladem intulit. A Patre revocatus domum rediit. Orto inde bello Turcico, cum Ep. Monast. supremum Imperialis Exercitus ditectorium nactus, co munere pro dignitate functus est; Archistrategus tandem bello praesenti Exercitus Germanici Philippoburgum, post acrem obsidionem, expugnavit, paulo post Argentinae exstinctus. Genuit ex uxore praefata, praeter filias, Christinam natam A. C. 1645. et Alberto March. Brandeb. nuptam A. C. 1665. Catharinam Barbaram, in lucem editam, A. C. 1650. Iohannam Elisabetham A. C. 1651. Ioh. Friderici March. Brandeburgici uxorem, ductam A. C. 1672. filios duos, Fridericum cognom. Magnum et Carolum Gustavum: quorum is, nat. A. C. 1647. uxorem duxit Augustam Mariam, filiam Friderici Holsatiae Ducis, e qua aliquot iam liberos suscepit, inter quos fil. patri cognominis eodem A. C. 1672. natus et exstinctus est.
V.
FRIDERICUS II.
aliis Roger-Fridericus, fil. Henrici VI. nepos prioris, Siciliae Rex, Ottoni IV. a Papa excommunicato oppositus, eo victo, Imperium occupavit, A. C. 1210. Honorium III. repetendo iuramentum ab Italis adeo offendit, ut excommunicationem ipsi minaretur, ni ductâ Iolantâ, Ioh. Brennae Regis Hieros. filiâ, Bellum sacrum susciperet. In cunctantem fulmen stringitur a Gregorio IX. sic tandem amoto illo in Orientem, Papa Socerum, et Urbes Lombardicas adversus ipsum concitavit, imo cum Sultano prodidit, qui virtute Caesaris motus, detestatus Christianorum versutiam, invidiam et proditionem, regnum Hierosolymitanum ipsi restituit. redux e Syria, A. C. 1229. Socero perfido, in Sicilia victo, omnia recuperavit, Pontifici pro absolutione, duos milliones solvit, eo nihilominus irato, quod non pedem, sed genua, vix summis labris osculatus esset. Unde Henricus fil. contra Patrem insurgere iussus, vincitur, et carceri mancipatur: Mediolanenses dein profligati, Sardiniaqueve sub potestatem redacta est, quam cum Ecc. Rom. concedere nollet, iterum excommunicatus est, tanto Papae odio, ut omnibus sese ipsi opponentibus promitteret liberationem ex purgatorio, et vitam aternam. Crantz l. 8. c. 5. et 6. Verum Imp. armatus terruit Pontificem, turbavit ieus Concilium, Lantgravium Thuringiae contra se electum, perConradum fil. Germaniae Regem devicit; Vilhelmum Holl. Comitem Anti-Caesarem pepulit a Petro de Vineis Cancellario, corrupto a Pontifice, veneno petitus, exclamavit, Vae mihi, Petrus dimidium animae meae capitaeles mihi insidias comparat! Henricum fil. a Bononiensibus captum, nullo auro redimere potuit, tandem cum Florentiam sibi fatalem semper vitasset, in castro Florentino Apuliae, A. C. 1250. Aet. 57. Imperii 38. decessit, vel, ut Sigonius l. 18. habet veneno a Manfredo fil. peremptus, pulvincqueve in os iniecto suffocatus est. Princeps ingenii excelsi, sed si vera sunt, quae traduntur, minus religiosus: Sex calluisse linguas dicitur, fortis, magnificus, sed saevus quoqueve et impudicus. Matth. Pris. in Iohann. Blondus dec. 2. l. 6. et 7. Platina in Gregorio IX. Sabellicus, Villanius, etc. Huius cum Pontificibus dissidia, occasionem praebuêrunt Guelphorum Gibellinorumqueve contentionibus, quibus tota Italia turbata. Eidem Anti-Gaesares varii a Pontificibus oppositi, Henricus Thuringus, Vilhelmus Hollandus, Richardus Carnubiae Com. et Alphonsus Hispaniae Rex donec post interregnum 20. Annorum Rudolphus I. Habspurgicae gentis caput, nutantem Imperii navem feliciter gubernare coepit.
VI.
FRIDERICUS II.
cognom. Sapiens, cuius varios casus descripsit Hub. Thomas Leodius libb. 7. successit fratri Ludovico Pacifico Electori, mortuo A. C. 1544. Egit iuventurem in aula inprimis Philippi Austriaci, ob equestrem peritiam apud Hispanos et Belgas clarus: hoc defuncto educationi Caroli V. admotus, illi electionem Imperialem significavit, A. C. 1519. caput Legationis: nunc Carolo intimus. Imperii nomine bis exercitus Christiani contra Turcam dux, adventus sui famâ Solimannum Viennâ depulit. Postquam successit fratri, tum globus aureus, Caesaris dono, insignibus illatus est. Reformationem Heidelbergae, Pauli Fagii Argentorato evocati operâ, publice instituit, A. C. 1546. Obiit ἄπαις, A. C. 1556. Successit nepos Otto Henricus, florentissimae postea Bibliothecae primus institutor, qui ultimus e prosapia Ludovici Barbari, decessit A C. 1559. quod ipse ultioni divinae ob sanguinem Hussi fusum scripsit. Hunc excepit,
VII.
FRIDERICUS II.
cognom. Severns, vel Gravis, vel Macer, fil. prioris, delaram adversus Carolum IV. dignitatem Imperialem, A. C. 1347 accepris 10000. argenti marcis cessit. Orlamundensem autem Comitatum, Comite Hermanno ob fastum pulso, sibi addictum, illi ad dies vitae iterum concessit; dimidiam etiam partem Salzensis ditionis emit; latrociniis inservientes arces diruit: cum Suartzenburgicis et Erfordicis bellum gessit, obiit A. C. 1349. Eo, ex Mechtilde Ludo vici Bavari Imp. filia, sunt geniti, Ludovicus Archiep. Moguntinensis et Magdeburgensis atqueve Ep. Halberstadiensis et Bambergensis, qui cum choreas duceret in bacchanalibus A. C. 1381. Calbae, decessit corruente conclavi oppressus: Sigismundus Administrator Mersburgensis: Balthasar. Landgravius Thuringiae; bellicâ fortitudine clarus, et Eduardi III. Angl. Regis adversus Gallos miles, (qui ex uxore Margarethâ, seu Catharinâ Norimbergensi, Fridericum cognomine Pacificum genuit) vilhelmus cognomine Cocles, inprimis vero Fridericus III. de quo paulo post.
VIII.
FRIDERICUS II.
fil. Hermanni VI. ex Agnate Com. Vaihingensi, natu maximus, vetus Eberstenium castrum (sicut frater eius Rudolphus V. Pfortshemium) tenuit, novi rami auctor, in quo ipse Maulbronnensibus initio gravis, dein adempta restituit: et mortuus est A. C. 1333. Pater, ex Adelheide, Com. Beuchlingensi, mortua A. C. 1348. Hermanni, dequo vide suo loco.
IX.
FRIDERICUS II.
fil. minornatu Ludovici II.
X.
FRIDERICUS II.
fil. prioris, fratrum reliquorum, qui improles decessêre, non minus, ac Patris, successor, nat. A. C. 1480. in aula Uladislai Hungariae Regis aliquandiu vixit, Matre ditiones administrante. Tum in Palaestinam profectus, ibiqueve eques creatus, rediit A. C. 1511. Vratislaviensis bello persecutus est,
Capitaneusqueve infer. Silesiae factus, A. C. 1519. inde, publice facti ratione redditâ, Evangelio nomen dedit, A. C. 1523. illudqueve in utrumque Principatum introduxit: quo fine Goldbergensem scholam non parum excoluit, stipendia quoqueve Studiosis instituit, Anabaptistis vero et Schwenckfeldianis mascule se opposuit. Pitschen et Creutsburg, urbes oppignoratas, redemit A. C. 1530. triennio quoque, ab A. C. 1540. Glogovium Principatum oppignoratum tenuit, Ligniciam aedificiis ornavit. Cum prior uxor Elisabetha Polonica filia Casimiti Regis A. C. 1511. ducta, biennio post mortua sine liberis esset; ex altera, Sophia filia Friderici March. Brandeburgici, in torum ascita A. C. 1519. defuncta A. C. 1537. praeter Sophiam, Ioh. Georgio Electori Brandeburgico nuptam A. C. 1545. et seq. in partu exstinctam, filios duarum linearum conditores, Fridericum III. Ligniciensis et Georgium Brigensis, reliquit; quorum ille nat. A. C. 1520. iste A. C. 1524.
XI.
FRIDERICUS II.
fil. prioris, in bello Ludovici Bav. Imp contra Fridericum Pulchrum, illius partes sequutus, hunc per ministrum Albertum de Mosbach cepit, ob id feudis aliquot donatus, tandem pacis patarius. Ab Oetingensibus, Castellanis, Hohenloicis et Heideccanis plurima emit, inprimis ab Oetingensibus Onolsbacum: tum Ioh. Lucenburgicum, in Regno Bohmeico obtinendo, iuvit. Obiit A. C. 1330 Pater ex Margaretha filia Alberti Duc. Carinthiae, Bertholdi Ep. Aichstattensis ac Cancellarii Ludovici V. et dein Caroli IV. Impp. Friderici Ep. Ratisbonensis, Alberti, et qui stemma propagavit, Ioh. quo exstincto A. C. 1357. ex Elisabetha Hennebergica, nat. Fridericus IV. apud Catolum IV. Imp. cui hostem Ludovicum Romanum conciliavit, non parum fuit gratiosus. Decessit A. C. 1394. bis maritus Elisabethae, Friderici March. Misniae filiae et Ingelburgis, Ludovico Romano Brandeburgico natae: Pater vero, praeter alios liberos, Friderici mox dicendi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Friderīcus — (lat), latinisirter Name für Friedrich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • FRIDERICUS I V — cognomine Maute: quo nati Rudolphus II. et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS IX — FRIDERICUS IX. ultimus Teccensium Dux, ex Hedvige Atestina filia Conradi VI. qui Friderici VIII. frater fuit, Obiit A. C. 1439. unicâ ex Urslingae Ducissa relictâ filiâ et herede Beatrice seu Iudithâ, a qua Ducatus matito Eberhardo Com.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS — I. FRIDERICUS Comites Palatinos Saxoniae sevit (qui quatuor adhuc, post primum, continuâ successioneFriderici nomen et dignitatem illam gessêre: Friderici autem V. filia Sophia hereditatem ad Hermannum, Thuringiae Landgravium, attulit.) Frater… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS I — I. FRIDERICUS I. Daniae Rex, ex Holfariae Duce, successit A. C. 1523. pulso Christierno nepoti. Lutheri doctrinam am plexus, cum toto regno, obiit A. C. 1532. detento in vinculis Christierno, per 27. Ann. Christiani III. successoris, Pater.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fridericus — Der Begriff Fridericus Rex (lat. für König Friedrich ) bezeichnet den Preußenkönig Friedrich I. den Preußenkönig Friedrich II. eine Ballade von Willibald Alexis siehe Fridericus Rex (Ballade von Alexis) eine Reihe deutscher Historienfilme um… …   Deutsch Wikipedia

  • FRIDERICUS IV — I. FRIDERICUS IV. cognom. Clemens, nat. A. C. 1552. Ducatus curam a Caesare nactus, eum iustitiae diligenti observatione administravit; interim sub eo debita crevêre, Samoscium in Silesiam. irrumpentem suis ad arma vocatis, a transitu Viadri… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS V — I. FRIDERICUS V. cognom. Patiens, fil. prioris, sub tutela Bipontini adolevit, Electoratu dein potitus, Angliae Regis iacobi filiam Elizabetlram uxorem duxit. Gallorum, Anglorum, Danorum, Venetoru, Hollandorum, Sabaudi, Brandeburgici et totius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS VI — I. FRIDERICUS VI. Conrado IV. quem in aedibus suis Monachii occidit Suicardus Dominus Gundelfingae, genitus, fratres habuit Conradum V. Lucelmannum III. Ludovicum VII. Ulricum III. atque his cloriorem Fridericum, de quo mox. II. FRIDERICUS VI.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fridericus, B. (1) — 1B. Fridericus, (19. Febr.), Abt auf St. Michaelsberg, ist den Bollandisten unbekannt, sicherlich aber identisch mit dem ehrw. Abt Friedrich von Hirschau, was auch aus Bucelin zu schließen ist, der den Letztern am 19. Febr. statt 8. Mai gibt, und …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”